LXXXIX. Gellius est tenuis: quid ni?

Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater

tamque valens vivat tamque venusta soror,

tamque bonus patruus, tamque omnia plena puellis

cognatis, quare is desinat esse macer?

Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,

quantumvis quare sit macer invenies.